Capsica Neomexicana

"Hatch green chiles" in oppido Hatch venundata
Capsicum Big Jim semimaturum

Capsica Neomexicana sunt varietates quae in pagis oppidisque Novi Mexici evolutae sunt ibique usque hodie coluntur. Sunt insuper grex(en) cultivarietatum mitiorum Capsici annui quas evolverunt Fabianus García(en) collegaeque et successores apud collegium agronomicum et mechanicum Novi Mexici(en) (recentius Universitatem Civicam). Ibi hodie inquisitiones de capsicis evolvendis dirigit Paulus Bosland.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search